Liber Mormonis pars II

Procedemus de Hierosoymæ statu et Nephi patre legentes:

Nam factum est, primi in pricipio anni regni Sedeciæ, Judææ regis (patre meo per totam ætatem Hierosolymis incolenti), et eodem anno advenerunt vates plurimi vaticantes ad populum se corrigendum esse nisi magna periret civitas Hierosolyma. Pater igitur meus Lehi egrediens Dominum rogavit etiam omne corde pro populo suo.

Vidimus hinc Deum non mittere vates singulos sed pluribus monet populum suum et advocat ad emendatam vitam propter quod dixit Amos: “Non facit enim Dominus Jova quicquam, quin arcanum suum servis suis vatibus patefaciat.” Ne pereat Hierosolyma, tanta humanitate pro populo rogat Lehi, cujus nomen Hebraicum “Maxilla” significat nam sicut maxilla in manu Samsonis erit instrumentum in manu Dei ad salvationem multorum, ut Deus eum convenit, quod mox videbimus.

Liber Mormonis pars I

Mormonis Librum in Latinum transfero cum interpretatione quæ interpretatio verbis meis cogitationibus tenetur. Ex editione anno Domini millesimo octingentesimo trigesimo edita legemus:

Ego, Nephi, bonis parentibus natus, doctus ergo aliquantum sum patris mei omne in scientia; et ætate mea multas contristationes passus, Domini tamen dilectus per totam ætatem meam, scientia etiam magna Dei benevolentiæ mysteriorumque possessa, faciam igitur vitæ meæ gestorum historiam. Et historiam patris lingua facio, quæ tenetur Judæorum scientia Ægyptorumque lingua. Et scio historiam quam facio veram esse; eamque facio mea manu eamque secundum scientiam meam facio.

Nephi incipit historiam suam facere scribens se bonorum parentum filium, qui tribulationes vidit, qui Dei delectus est, qui possidet Dei benevolentiam mysteria. Quæro ego: Quæ sunt mysteria? Suntne ritus arcani vel scientia arcana? Et quid est scientia Judæorum? De Pentateucho loquitur, aut de re alia? Sine dubio omnia mox revelabitur in verbís et capitibus proximis.

De homine dubitatione carente

Mormonismus tribulationes novas patitur nam multi sunt homines qui doctrinam sequuntur sed ecclesiæ haud confidunt. Ecclesiæ Mormonæ pontifex maximus duos consultores habens est qui “vates” vel “propheta” appellatur et duodecim pontifices minores qui “apostoli” vocantur. Qui aperte dubitant veritatem eorum verborum id periculi sui faciunt nam solent excommunicari. Nuper homines multi, ut supra scripsi, doctrinam mormonam sequentes sed ecclesiæ non confidentes aut excommunicati sunt aut ecclesiam renuntiati, et videtur cotidie plures se cum eis jungunt vel saltem consentiunt.

Librum qui de Josepho Smitho Mormonismi conditore agit nuper scripsit homo quidam nomine Denverius Snuffer. Libri titulus est “Homo dubitatione carens,” et Josephum Smithum præbet ut hominem non modo ad Mormonismum verum cunctum etiam ad Christianismum pertinentem velut Sanctum Franciscum Assisiensem, Martinum Lutherum, Gulielmum Tindalum, Johannem Wesley, Johannem Knox, et Johannem Calvinum. Excommunicatus ab Ecclesia Mormona, non vult lectores ad ecclesiam trahere vel convertere; argentariam vero societatem magis quam ecclesiam appellat Ecclesiam Mormonam. Liber infeliciter nondum Latinam in linguam conversus est, nec utrum umquam convertatur scio.