Liber Mormonis pars II

Procedemus de Hierosoymæ statu et Nephi patre legentes:

Nam factum est, primi in pricipio anni regni Sedeciæ, Judææ regis (patre meo per totam ætatem Hierosolymis incolenti), et eodem anno advenerunt vates plurimi vaticantes ad populum se corrigendum esse nisi magna periret civitas Hierosolyma. Pater igitur meus Lehi egrediens Dominum rogavit etiam omne corde pro populo suo.

Vidimus hinc Deum non mittere vates singulos sed pluribus monet populum suum et advocat ad emendatam vitam propter quod dixit Amos: “Non facit enim Dominus Jova quicquam, quin arcanum suum servis suis vatibus patefaciat.” Ne pereat Hierosolyma, tanta humanitate pro populo rogat Lehi, cujus nomen Hebraicum “Maxilla” significat nam sicut maxilla in manu Samsonis erit instrumentum in manu Dei ad salvationem multorum, ut Deus eum convenit, quod mox videbimus.

Liber Mormonis pars I

Mormonis Librum in Latinum transfero cum interpretatione quæ interpretatio verbis meis cogitationibus tenetur. Ex editione anno Domini millesimo octingentesimo trigesimo edita legemus:

Ego, Nephi, bonis parentibus natus, doctus ergo aliquantum sum patris mei omne in scientia; et ætate mea multas contristationes passus, Domini tamen dilectus per totam ætatem meam, scientia etiam magna Dei benevolentiæ mysteriorumque possessa, faciam igitur vitæ meæ gestorum historiam. Et historiam patris lingua facio, quæ tenetur Judæorum scientia Ægyptorumque lingua. Et scio historiam quam facio veram esse; eamque facio mea manu eamque secundum scientiam meam facio.

Nephi incipit historiam suam facere scribens se bonorum parentum filium, qui tribulationes vidit, qui Dei delectus est, qui possidet Dei benevolentiam mysteria. Quæro ego: Quæ sunt mysteria? Suntne ritus arcani vel scientia arcana? Et quid est scientia Judæorum? De Pentateucho loquitur, aut de re alia? Sine dubio omnia mox revelabitur in verbís et capitibus proximis.

Ad Babyloniæ fluvios

Hodie carmen legi a Palæstino quodam nomine Abu Salma scriptum quod fecit recordarer Psalmam CXXXVII. Carminis pars in Latinam linguam versa infra invenitur:

Palestina cara, quomodo vivam procul ab planitiebus collibusque tuis?… Usque adhuc sonat ululatus…. Amici rogant: Denuo conveniemus? Redibimus post absentiam? Etiam! Pulverem osculabimur rore gemmantem. Desideriaque rubra in ore nostro. Cras redibimus dum omnem auscultat genus passum. Redibimus… cum tonitrus strepitu… cum vexillis sanguineis et gladiis hastisque micantibus.

Et hic est psalma ex interpretatione Sebastiani Castellionis:

Ad Babyloniæ fluvios sedebamus, idque plorantes, quum recordaremur Sionem, suspensis in ea regione citharis nostris ad salices. Illic enim nostræ captivitatis et ejulationis autores carmina nos lætitiamque poscebant: Canite nobis carmen aliquod Sionium. Quo pacto canamus Jovanum carmen in aliena terra? Quando te sumus obliti Hierosolyma, oblita est nostra dextra. Adhæret lingua nostra palato, nisi tui simus compotes, nisi Hierosolymam ad nostræ lætitiæ caput adhibeamus. Reminiscere Jova Idumæorum, qui die Hierosolymæ dicebant, Evertite, evertite funditus eam. O puella Babylon devastanda, felix qui tibi tua in nos merita rependet, felix qui correptos tuos infantes saxis allidet.

Carmina ambo incipiunt patriæ desiderium verbis pulcherrimis depingentes et sanguinantem finem violentumque faciunt. Unum locum, duarum gentium patria; quando pacem noveris?

De homine dubitatione carente

Mormonismus tribulationes novas patitur nam multi sunt homines qui doctrinam sequuntur sed ecclesiæ haud confidunt. Ecclesiæ Mormonæ pontifex maximus duos consultores habens est qui “vates” vel “propheta” appellatur et duodecim pontifices minores qui “apostoli” vocantur. Qui aperte dubitant veritatem eorum verborum id periculi sui faciunt nam solent excommunicari. Nuper homines multi, ut supra scripsi, doctrinam mormonam sequentes sed ecclesiæ non confidentes aut excommunicati sunt aut ecclesiam renuntiati, et videtur cotidie plures se cum eis jungunt vel saltem consentiunt.

Librum qui de Josepho Smitho Mormonismi conditore agit nuper scripsit homo quidam nomine Denverius Snuffer. Libri titulus est “Homo dubitatione carens,” et Josephum Smithum præbet ut hominem non modo ad Mormonismum verum cunctum etiam ad Christianismum pertinentem velut Sanctum Franciscum Assisiensem, Martinum Lutherum, Gulielmum Tindalum, Johannem Wesley, Johannem Knox, et Johannem Calvinum. Excommunicatus ab Ecclesia Mormona, non vult lectores ad ecclesiam trahere vel convertere; argentariam vero societatem magis quam ecclesiam appellat Ecclesiam Mormonam. Liber infeliciter nondum Latinam in linguam conversus est, nec utrum umquam convertatur scio.

Nicææ incursus et ictus in Turciam ominantur dies difficiles

Nicææ Jovis die XIV mensis Julii (vel pridie Idus Julias) tromocrates autocineto onerario in hominum multitudinem incursavit saltem LXXXIV occidens, secundum periodicum Latinum Ephemeridem. Scholæ jurisperitorum condiscipulis multis Nicææ æstate studentibus, nuntium accipere gavisus sum me certiorem facentem neque mortuum neque læsum condiscipulum ullum. Magnopere autem doleo Francogallorum aliorumque mortem.

Tromocratia diebus hodiernis periculo magno est societatibus occidentalibus, et magni momenti est auxilium Turciæ contra fœdum tromocraticum nomine ISIS. Sed heri pars Turcici exercitus conatus est depellere Turciæ præsidem et rem publicam rapere. Turciæ præses vir haud honestus est; ictus vero in civitatem melioris nationis spem haud fert.

Spero dies meliores venturos esse, sed timeo ne dies prius malos patiamur.