Posts tagged ‘Josephus Smithus’

July 24, 2016

De homine dubitatione carente

Mormonismus tribulationes novas patitur nam multi sunt homines qui doctrinam sequuntur sed ecclesiæ haud confidunt. Ecclesiæ Mormonæ pontifex maximus duos consultores habens est qui “vates” vel “propheta” appellatur et duodecim pontifices minores qui “apostoli” vocantur. Qui aperte dubitant veritatem eorum verborum id periculi sui faciunt nam solent excommunicari. Nuper homines multi, ut supra scripsi, doctrinam mormonam sequentes sed ecclesiæ non confidentes aut excommunicati sunt aut ecclesiam renuntiati, et videtur cotidie plures se cum eis jungunt vel saltem consentiunt.

Librum qui de Josepho Smitho Mormonismi conditore agit nuper scripsit homo quidam nomine Denverius Snuffer. Libri titulus est “Homo dubitatione carens,” et Josephum Smithum præbet ut hominem non modo ad Mormonismum verum cunctum etiam ad Christianismum pertinentem velut Sanctum Franciscum Assisiensem, Martinum Lutherum, Gulielmum Tindalum, Johannem Wesley, Johannem Knox, et Johannem Calvinum. Excommunicatus ab Ecclesia Mormona, non vult lectores ad ecclesiam trahere vel convertere; argentariam vero societatem magis quam ecclesiam appellat Ecclesiam Mormonam. Liber infeliciter nondum Latinam in linguam conversus est, nec utrum umquam convertatur scio.