Posts tagged ‘Mormoni Liber’

October 26, 2016

Mormoni Liber pars I

Mormoni Librum in Latinum transfero cum interpretatione quæ interpretatio verbis meis cogitationibus tenetur. Ex editione anno Domini millesimo octingentesimo trigesimo edita legemus:

Ego, Nephi, bonis parentibus natus, doctus ergo aliquantum sum patris mei omne in scientia; et ætate mea multas contristationes passus, Domini tamen dilectus per totam ætatem meam, scientia etiam magna Dei benevolentiæ mysteriorumque possessa, faciam igitur vitæ meæ gestorum historiam. Et historiam patris lingua facio, quæ tenetur Judæorum scientia Ægyptorumque lingua. Et scio historiam quam facio veram esse; eamque facio mea manu eamque secundum scientiam meam facio.

Nephi incipit historiam suam facere scribens se bonorum parentum filium, qui tribulationes vidit, qui Dei delectus est, qui possidet Dei benevolentiam mysteria. Quæro ego: Quæ sunt mysteria? Suntne ritus arcani vel scientia arcana? Et quid est scientia Judæorum? De Pentateucho loquitur, aut de re alia? Sine dubio omnia mox revelabitur in verbís et capitibus proximis.